GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.7.18-2.7.34 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.7.18-2.7.34
conductum pavit: quanto constantior isdem in vitiis, tanto levius miser ac prior illo qui iam contento, iam laxo fune laborat.’ ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas fortunam et mores antiquae plebis, et idem, siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses, aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, aut quia non firmus rectum defendis et haeres nequiquam caeno cupiens evellere plantam. Romae rus optas; absentem rusticus Urbem tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se Maecenas serum sub lumina prima venire convivam: “nemon’ oleum fert ocius? ecquis