Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti
  2. responde, quibus amissas reparare queam res
  3. artibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne doloso
  4. non satis est Ithacam revehi patriosque penatis
  5. adspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides ut
  6. nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic
  7. aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui
  8. et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’
  9. quando pauperiem missis ambagibus horres,
  10. accipe qua ratione queas ditescere. turdus
  11. sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,
  12. res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma
  13. et quoscumque feret cultus tibi fundus honores
  14. ante Larem gustet venerabilior Lare dives.
  15. qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus
  16. sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi
  17. tu comes exterior, si postulet, ire recuses.’
  18. ‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae
  19. me gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergo
  20. pauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo;