Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. inmane est vitium dare milia terna macello
  2. angustoque vagos piscis urgere catino.
  3. magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
  4. tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,
  5. sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.
  6. vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
  7. consistit sumptus? neglectis flagitium ingens.
  8. ten’ lapides varios lutulenta radere palma
  9. et Tyrias dare circum inlota toralia vestis,
  10. oblitum, quanto curam sumptumque minorem
  11. haec habeant, tanto reprehendi iustius illis,
  12. quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’
  13. ‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus
  14. ducere me auditum, perges quocumque, memento.
  15. nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta,
  16. non tamen interpres tantundem iuveris. adde
  17. voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
  18. non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
  19. non mediocris inest, fontis ut adire remotos
  20. atque haurire queam vitae praecepta beatae.’