Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
 - danda est ellebori multo pars maxima avaris:
 - nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
 - heredes Staberi summam incidere sepulcro,
 - ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
 - damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
 - frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
 - seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
 - hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
 - sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
 - heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
 - pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
 - forte minus locuples uno quadrante perisset,
 - ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
 - virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
 - divitiis parent; quas qui construxerit, ille
 - clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
 - et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum
 - speravit magnae laudi fore. quid simile isti
 - Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum