Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. libertinus erat, qui circum compita siccus
  2. lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,
  3. — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!
  4. Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque
  5. auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,
  6. exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus
  7. Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni.
  8. ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’
  9. mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,
  10. ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo
  11. mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus
  12. in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit
  13. aegrum ex praecipiti: mater delira necabit
  14. in gelida fixum ripa febrimque reducet,
  15. quone malo mentem concussa? timore Deorum.”
  16. haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico
  17. arma dedit, posthac ne conpellarer inultus.
  18. dixerit insanum qui me, totidem audiet atque
  19. respicere ignoto discet pendentia tergo.’
  20. ‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,