Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
  2. illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
  3. tardius adveniens vitiatum commodius quam
  4. integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
  5. heroas natum tellus me prima tulisset.
  6. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
  7. occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
  8. grande ferunt una cum damno dedecus. adde
  9. iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
  10. et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
  11. as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis
  12. iurgatur verbis: ego vectigalia magna
  13. divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,
  14. quod superat non est melius quo insumere possis?
  15. cur eget indignus quisquam te divite? quare
  16. templa ruunt antiqua Deum? cur, inprobe, carae