Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
  2. miscueris elixa, simul conchylia turdis,
  3. dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
  4. lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
  5. cena desurgat dubia? quin corpus onustum
  6. hesternis vitiis animum quoque praegravat una
  7. atque adfigit humo divinae particulam aurae.
  8. alter ubi dicto citius curata sopori
  9. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
  10. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
  11. sive diem festum rediens advexerit annus,
  12. seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
  13. accedent anni, tractari mollius aetas
  14. imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
  15. quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
  16. dura valetudo inciderit seu tarda senectus?