Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- adversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna
- inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero
- oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,
- undique concursus. sic me servavit Apollo.
- Nempe inconposito dixi pede currere versus
- Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est,
- ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo
- urbem defricuit, charta laudatur eadem.
- nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic
- et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
- ergo non satis est risu diducere rictum
- auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.