Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. est brevitate opus, ut currat sententia neu se
  2. inpediat verbis lassas onerantibus auris,
  3. et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,
  4. defendente vicem modo rhetoris atque poetae,
  5. interdum urbani, parcentis viribus atque
  6. extenuantis eas consulto. ridiculum acri
  7. fortius et melius magnas plerumque secat res.
  8. illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
  9. hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
  10. Hermogenes umquam legit neque simius iste
  11. nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
  12. ‘at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis