Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
  2. aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
  3. albis informem spectabant ossibus agrum,
  4. cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
  5. hunc vexare locum curae sunt atque labori
  6. quantum carminibus quae versant atque venenis
  7. humanos animos: has nullo perdere possum
  8. nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
  9. protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
  10. vidi egomet nigra succinctam vadere palla
  11. Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
  12. cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
  13. fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
  14. unguibus et pullam divellere mordicus agnam
  15. coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
  16. manis elicerent animas responsa daturas.
  17. lanea et effigies erat altera cerea: maior
  18. lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
  19. cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae
  20. iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam