Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. semet prognatos. vestem servosque sequentis,
  2. in magno ut populo, siqui vidisset, avita
  3. ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
  4. ipse mihi custos incorruptissimus omnis
  5. circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
  6. qui primus virtutis honos, servavit ab omni
  7. non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
  8. nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
  9. si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
  10. mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
  11. laus illi debetur et a me gratia maior.
  12. nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
  13. non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
  14. quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
  15. sic me defendam. longe mea discrepat istis