Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
  2. non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
  3. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
  4. mendosa est natura, alioqui recta, velut si
  5. egregio inspersos reprendas corpore naevos,
  6. si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
  7. obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
  8. ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
  9. causa fuit pater his; qui macro pauper agello
  10. noluit in Flavi ludum me mittere, magni
  11. quo pueri magnis e centurionibus orti
  12. laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
  13. ibant octonos referentes Idibus aeris,
  14. sed puerum est ausus Romam portare docendum
  15. artis quas doceat quivis eques atque senator