Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. me possim, casu quod te sortitus amicum;
  2. nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
  3. Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
  4. ut veni coram, singultim pauca locutus —
  5. infans namque pudor prohibebat plura profari —
  6. non ego me claro natum patre, non ego circum
  7. me Satureiano vectari rura caballo,
  8. sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
  9. pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
  10. esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
  11. quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
  12. non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
  13. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
  14. mendosa est natura, alioqui recta, velut si
  15. egregio inspersos reprendas corpore naevos,
  16. si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
  17. obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
  18. ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
  19. causa fuit pater his; qui macro pauper agello
  20. noluit in Flavi ludum me mittere, magni