Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
- sic qui promittit civis, urbem sibi curae,
- imperium fore et italiam, delubra Deorum,
- quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
- omnis mortalis curare et quaerere cogit.
- ‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
- deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’
- ‘at Novius collega gradu post me sedet uno;
- namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus
- et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta
- concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
- cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’
- nunc ad me redeo libertino patre natum,
- quem rodunt omnes libertino patre natum,
- nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim,
- quod mihi pareret legio Romana tribuno.
- dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
- iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
- praesertim cautum dignos adsumere, prava
- ambitione procul. felicem dicere non hoc