Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Multas se adhuc reliquias habere nee semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphraten Tigrimque et Araxen et Choaspen, magna munimenta
et Indos, Oceani accolas, quando aditurum, ne Sogdianos et Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes?
Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obeunti. Se vero ad ipsum vocare desineret:
namque illius exitio se esse venturum. Alexander iis, qui litteras attulerant, respondit, Dareum sibi aliena promittere et, quod totum amiserit, velle partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae praemia. Leges autem a victoribus dici, accipi a victis: in utro statu ambo essent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerneret.
Seque, cum transiret mare, non Ciliciam aut Lydiam — quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem —, sed Persepolim, caput regni eius, Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram imperio destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum sequi posse: desineret terrere fluminibus, quem sciret maria transisse.
Reges quidem haec invicem scripserant. Sed Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille Ciliciam Socrati tradiderat Philota regioni circa Tyrum iusso praesidere. Syriam, quae Coele appellatur,