Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Andromacho Parmenio tradiderat bello, quod supererat, interfuturus. Rex Hephaestione Phoenices

p.59
oram classe praetervehi iusso ad urbem Gazam cum omnibus copiis venit.

Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum Isthmiorum, quod conventu totius Graeciae celebratur: in eo concilio Graeci, ut sunt temporaria ingenia, decernunt, ut xv legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac libertate Graeciae gestas coronam auream donum victoriae ferrent.

Idem paulo ante incertae famae captaverant auram, ut, quocumque pendentes animos tulisset fortuna, sequerentur.

Ceterum non ipse modo rex obibat urbes adhuc iugum imperii recusantes, sed praetores quoque ipsius, egregii duces, pleraque invaserant, Calas Paphlagoniam, Antigonus Lycaoniam: Balacrus Hydarne, Darei praetore,

superato denuo Miletum cepit, Amphoterus et Hegelochus clx navium classe insulas inter Achaiam atque Asiam in dicionem Alexandri redegerunt. Tenedo quoque recepta Chium incolis ultro vocantibus statuerant occupare,

sed Pharnabazus, Darei praetor, conprehensis, qui res ad Macedones trahebant, rursus Apollonidi et Athenagorae, suarum partium viris, urbem cum modico praesidio militum tradit.