Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

At Tyrii, qui capere eos quam interficere mallent, natantium manus stipitibus saxisque lacerabant,

donec debilitati inpune navigiis excipi possent. Nec incendio solum opera consumpta, sed forte eodeni die vehementior ventus motum ex profundo mare inlisit in molem, crebrisque fluctibus conpages operis verberatae laxavere se, saxaque interfluens unda medium opus rupit.

Prorutis igitur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit, tantaeque molis vix ulla vestigia invenit Arabia rediens Alexander. Hic, quod in adversis rebus solet fieri, alius in alium culpam referebant, cum omnes verius de saevitia maris queri possent.

Rex novi operis molem orsus in adversum ventum non latere, sed recta fronte direxit: ea cetera opera velut sub ipsa latentia tuebatur: latitudinem quoque aggeri adiecit, ut turres in medio excitatae procul teli iactu abessent.