Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ea res Alexandrum dividere copias coegit et, ne segniter adsidere uni urbi videretur, operi Perdiccan Crateronque praefecit, ipse cum expedita manu Arabiam petiit.

Inter haec Tyrii navem magnitudine eximia saxis harenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora emineret, bitumine ac sulphure inlitam remis concitaverunt, et, cum magnam vim venti vela quoque concepissent, celeriter ad molem successit.

Tum prora eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae sequebantur, navis autem igne concepto latius fundere incendium coepit, quod, priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite molis posita conprehendit.

At qui desiluerant in parva navigia, faces et, quidquid alendo igni aptum erat, in eadem opera ingerunt. Iamque non imae modo Macedonum turres, sed etiam summa tabulata conceperant

p.50
ignem, cum ii, qui in turribus erant, partim haurirentur incendio, partim armis omissis in mare semet ipsi inmitterent.