Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Atque haec de pabulationibus, domiciliisque 3 et sedibus eligendis abunde diximus: quibus provisis, sequitur ut examina desideremus. Ea 4 porro vel aere parta, vel gratuita contingunt. Sed quas pretio comparabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam mercemur, apertis alvearibus consideremus:

vel si non fuerit inspiciendi facultas, certe id quod contemplari licet, notabimus: [*]()an in vestibulo ianuae complures consistant, et vehemens sonus intus murmurantium exaudiatur. Atque etiam si omnes intra domicilium silentes forte conquiescent, labris foramini aditus admotis, et inflato spiritu ex respondente earum subito [*]()fremitu poterimus aestimare vel multitudinem, vel paucitatem.

Praecipue autem custodiendum est, ut ex vicinia potius, quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli novitate lacessiri. Quod si non contingit, ac necesse habuerimus longinquis itineribus advenere, curabimus [*]()ne salebris solicitentur, optimeque noctibus collo portabuntur. Nam diebus requies danda est, et infundendi sunt grati apibus liquores, quibus intra clausum alantur.

Mox cum perlatae domum fuerint, si dies supervenerit, nec [*](licet c: liceant SA: liceat o. ) [*](volantibus S: ulantibus A: vadentibus ac. ) [*](domiciliisque Sa: domiciliis et c: domicilibusque A. ) [*](ea ac: om. SA. ) [*](notabimus ac: notavimus SA. ) [*](subito ac: sumito SA. ) [*](curabimus c: curavimus SA: om. a. )

v.2.p.452
aperiri nec collocari oportebit alvum, nisi vesperi, ut apes placidae mane post totius requiem[*]()noctis egrediantur: specularique debebimus [*]()fere triduo, numquid universae se profundant. Quod cum faciunt, fugam meditantur. Ea remediis quibus debeat inhiberi, mox praecipiemus.

At quae dono vel aucupio contingunt, minus scrupulose probantur: quamquam ne sic quidem velim nisi optimas possidere, cum et impensam et eandem operam custodis postulent bonae atque improbae: et quod [*]()maxime refert,[*]()non sunt degeneres intermiscendae, quae infament generosas. Nam minor fructus mellis respondet, cum segniora interveniunt examina.

Verumtamen quoniam interdum propter conditionem locorum vel mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum est, curam vestigandis examinibus hac ratione adhibebimus.