Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed quoniam plerisque videtur istud opero-sum, qualiacunque vasa placuerint, collocari debebunt. Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus praebeatur.

Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo [*]()circumstructa: seu, quod paene omnium in usu est, qui modo diligenter ista curant, per ordinem vasa disposita ligantur, vel laterculis, vel caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, liberaeque frontes utrimque sint. Nam et qua procedunt, nonnunquam patefaciendae sunt,[*]()et multo magis a tergo, quia subinde curantur examina.

Sin autem nulli parietes alvis intervenient, sic tamen collocandae erunt, ut paulum altera ab altera distet, ne,[*]()cum inspiciuntur, ea, quae in curatione tractatur, haerentem sibi alteram concutiat, vicinasque apes conterreat, quae omnem motum imbecillis ut cereis [*]()scilicet operibus suis tamquam ruinam timent. Ordines quidem vasorum superinstructos in altitudinem tres esse abunde est, quoniam summum sic quoque parum commode curator inspicit.

Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, [*](in ac: per SA. ) [*](post altitudinis add. totidemque crassitudinis ac: om. SA. ) [*](ante tergo add. et frontibus SAa: om. edd. ) [*](sunt A ac: sint S. ) [*](nee SAac. ) [*](cereis ac: ceteris SA. )

v.2.p.448
et si forte tamen incesserint,[*]()non immorentur, sed per aditum effluant. Propter quos convenit alvearia porticibus supermuniri; sin aliter, luto Punico frondibus inlimatis adumbrari, quod tegmen cum frigora et pluvias, tum et aestus arcet. Nec tamen ita nocet huic generi calor aestatis ut hiemale frigus.[*]()Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque praebeat teporem.

Nec minus ipsa domicilia, quamvis aedificio protegantur,[*]()obversa tamen ad hibernum orientem componi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum, et sint experrectiores. Nam frigus ignaviam creat; propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant: eaque satis est ita forari, ne possint [*]()capere plus unius apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaei[*]()vel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur.

Atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos vel tres aditus in eodem operculo distantes inter se fieri contra fallaciam lacerti, qui velut custos vestibuli [*]()prodeuntibus inhians [*]()apibus affert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum [*](incesserit SA: ingesserint ac. ) [*](calor aestatis ut hiemale frigus Gesner ex Palladii citatione: caloris ut hicmalitus SA: caloris ut hiemis alitus a: caloris aut hiemis estus c. ) [*](protegantur ac: -untur SA. ) [*](possint ac: possit SA. ) [*](scarabei c: -ri SAa. ) [*](vestibuli SAac. ) [*](inhians ac: in hanc SA. a The text here is doubtful but the sense clear. b Vergil, Georg. IV. 243. )

v.2.p.450
licet[*]()vitare pestis obsidia per aliud volantibus [*]()effugium.