Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui [*]()pullos continent, ut examini progenerando reserventur. [*](in concordia ac: in cordia SA. ) [*](eiusdem ac: eius quem SA. ) [*](sint Aac: sunt S. ) [*](post siqui add. tamen SAac. )

v.2.p.500
Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt. Itaque ex iisdem rebus fumus [*]()etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.[*]()

Castratae deinde alvi si quae transversos favos in aditu habebunt, convertendae erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula [*]()fiant. Sic enim proxime cum [*]()castrabuntur, veteres potius favi quam novi eximentur, ceraeque novabuntur,[*]()quae tanto deteriores sunt, quanto vetustiores. Quod si forte alvearia circumstructa et immobilia fuerint, curae 'erit nobis, ut semper modo a posteriore modo a priore[*]()parte castrentur. Idque neri ante diei quintam horam debebit, deinde repeti vel post nonam, vel postero mane.