Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quod si tamen pestis permanserit, sunt qui micas [*]()alii tepido madefaciunt oleo et[*]()'faucibus inserant. Quidam hominis urina tepida rigant ora, et tamdiu comprimunt, dum eas amaritudo cogat per nares emoliri pituitae nauseam.[*]()Uva [*]()quoque, quam Graeci ἀγρίαν σταφυλὴν vocant, cum cibo mixta prodest; [*]()vel eadem pertrita, et cum aqua potui data.

Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur. Nam si pituita circumvenit oculos, et iam cibos avis respuit, ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis exprimitur: atque ita paulum [*](clunibus a: erunibus SA. ) [*](saepe etiam iam SA: saepe iam etiam a: sed etiam iam c. ) [*](pituitae om. SA. ) [*](micas SA: spicas ac. ) [*](madefaciant oleo et SA: madefactas oleo ac. ) [*](nauseam edd.: nausa SA: nausea ac. ) [*](uva edd.: aqua SA: una ac. ) [*](prodest ac: prodent SA. )

v.2.p.354

triti salis vulneribus infricatur.[*]()Id porro vitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi laborant aves: item cum per aestatem consistens in cohortibus aqua potatur: [*]()item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves: eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo [*]()minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam. Similis ratio est etiam caprifici, quae dococta cum cibo praebetur avibus, et ita fici fastidium creat.

Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque optimam et deteriorem vendendi, servetur [*]()etiam in hoc genere, ut [*]()per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum cessat, numerus quoque minuatur. Submovebimus autem veteres, id est, quae trimatum excesserunt: item quae [*]()aut parum fecundae, aut parum bonae [*]()nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt: nec minus, quae velut mares [*]()cantare atque etiam calcare [*]()coeperunt: item serotini pulli, qui ab solstitio nati capere iustum incrementum non potuerunt. In masculis autem non eadem ratio servabitur; sed tamdiu custodiemus generosos,

quamdiu feminas implere potuerint. Nam rarior est in his avibus mariti bonitas. Eodem quoque tempore [*](infricatur c: infricantur Aa: infriantur S. ) [*](cohortibus aqua potatur ac: cohortibus fuit aqua SA. ) [*](ordeo triticeo ac: hordeo tritico A: hordeo trittico S. ) [*](post servetur add. ne SA. ) [*](ut om. SA. ) [*](itemque aut parum S. ) [*](parum bonae om. SA. ) [*](velut mares ac: vel mane SA. ) [*]( atque etiam calcare om. SA: atque calcare a: aut etiam calcare c. )

v.2.p.356
cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.

Ovorum quoque longioris temporis custodia non aliena est huic curae: quae commode servantur per hiemem, si paleis obruas, aestate, si furfuribus. Quidam prius trito sale sex horis adoperiunt: deinde eluunt, atque ita paleis aut furfuribus obruunt. Nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant: alii salibus integris adoperiunt: alii muria tepefacta durant.

Sed omnis sal,[*]()quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere: quae res ementem deferret. Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.

Pinguem quoque facere gallinam, quamvis fartoris, non rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, praecipiendum putavi. Locus ad hanc rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari possint.

Verum habeant ex utraque parte foramina: unum, quo caput exseratur; alterum, quo cauda clunesque, ut et cibos capere possint et cos digestos sic edere, ne stercore coinquinentur. Substernatur [*](omnis sal ac: omnes salis S: omnes es salis A1: omne sal A2. )

v.2.p.358
autem mundissima palea, vel molle fenum, id est, cordum. Nam si dure cubant, non facile pinguescunt. Pluma omnis e capite et sub alis atque clunibus de-tergetur: illic, ne pediculum creet; hic, ne stercore loca naturalia exulceret.

Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est [*]()aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.[*]()Eae [*]()tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant. Nam cruditas vitanda [*]()est maxime, tantumque praebendum, quantum digerere possint: neque ante recens admovenda est, quam tentato gutture apparuerit nihil veteris escae remansisse.

Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea [*]()dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura farcientium. Nam illi qui volunt [*]()non solum opimas, sed etiam teneras aves efficere, mulsea recente [*]()aqua praedicti generis farinam conspergunt, et ita farciunt: nonnulli tribus aquae partibus unam boni vini miscent, madefactosque triticeo pane obesant avem; quae prima luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari coepta, vicesima pergliscit.

Sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit, quot iam farturae [*](est om. Sa. ) [*](saginantur edd.: salivatur codd. ) [*](haec(?) A: eae ac: ita S. ) [*](vitanda A2ac: crudanda SA1. ) [*](deposita cavea ac: -ae-ae SA. ) [*](volunt ac: colunt SA. ) [*](mulsea recente ac: multa regenti S: multa recentia A. )

v.2.p.360
processerint: ita tamen, ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam superveniat. Antiquissimum est autem maximam quamque avem lautioribus epulis destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et impensam.