Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem vocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque fit, si per imprudentiam [*]()pastoris emissi agni vel etiam haedi roscidas herbas [*](et om. SAR. ) [*](tenui SAR. ) [*](expernit S1Aac. ) [*](veno S1A1. ) [*](suspiriose ac: suspiriore SA. ) [*](per imprudentiam ed. pr.: prudentiam SAR. )

v.2.p.276
depaverint, quod minime committi oportet. Sed cum id factum [*]()est, velut ignis sacer os atque labra foedis ulceribus obsidet.[*]()Remedio sunt hyssopus et sal aequis ponderibus contrita.

Nam ea mixtura palatum atque lingua,[*]()totumque os perfricatur. Mox ulcera lavantur aceto, et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam [*]()partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia cupressi trita [*]()miscent aquae, et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis autem ratio iam tradita est. Neque enim alia in agnis, quam in maiore quadrupede servatur.