Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Est etiam gravis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est ovis, toto ventre dis-tenditur, contrahiturque, et spumat et [*]()quaedam tenuia [*]()taetri odoris excernit.[*]()Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte quae proxima est clunibus, nec minus in labro superiore vena [*]()solvenda est. Suspiriose [*]()laborantibus auriculae ferro re-scindendae, mutandaeque regiones; quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus.

Agnis quoque succurrendum est vel febricitantibus, vel aegritudine alia affectis. Qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant. Itaque separatim mulgendac sunt oves, et caelestis aqua pari mensura laeti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino iisdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus.