Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis.

Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse [*]()maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura: si invasit frigore, ut eligantur aprica.

Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus [*](si minus celestis S: si minusca et gustis A. ) [*](sub dio ed. pr.: subsidio SAR. ) [*](exhausta ed. pr.: excausa A1: exhausa S: exausta ac. ) [*](qua SAR. ) [*](quia remur esse S2: qui aremus res se S1: quiremus resse Aac. a Book VI. 6-19 and 30-35. )

v.2.p.264
aggravetur: nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quemadmodum fessas morbo pecudes vehementer agitare et extendere non convenit, ita conducit mediocriter exercere, et quasi torpentes excitare, nec pati veterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus,

in lacinias colonis [*]()distribuatur. Nam particulatim facilius quam universus convalescit, sive quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero, seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, observare debemus si universae laborabunt: illa, si [*]()singulae.

Oves frequentius, quam ullum aliud animal in-festantur [*]()scabie: quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt: praecipue [*](coloniis SAac. ) [*](illa si S: illas in Aac. ) [*](infestantur A2R: -atur S: infertur A1. a Vergil, Gecrg. III. 441 f. )

v.2.p.266
tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.

Haec ubi coepit irrepere, sic intelligitur: vitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt, aut cornu vel ungula fundunt, aut arbori adfricant, parietibusve [*]()detergent: quod ubi aliquam facientem videris, comprehendere oportebit, et lanam [*]()diducere: nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige [*]()Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.

Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperiri[*]()nequeunt, ut [*]()ex pluribus aliquod inventum remedio sit. Facit autem commode primum ea compositio, quam paulo ante demonstravimus, si ad faecem et amurcam succumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album elleborum.[*]()Potest etiam scabritiem tollere succus viridis cicutae:

quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa confunditur, atque expressus humor eius fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino [*]()defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur,[*]()tepefactumque medicamentum illinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta [*](parietibus vel SAR. ) [*](lanam diducere Ald.: lana rudi deucere S: lana rudi ducere Aac. ) [*](porrigo S1: prurigo R. ) [*](repperiri S2: repperi S1A: reperiri R. ) [*](ut om. SAR. ) [*](eleborum c, ed. pr.: hellcboreos S: -cm A1: -um A2. ) [*](intercilino S1A1: instercilino A2: in sterquilino S2. ) [*]( promittitur S1A1. )

v.2.p.268