Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Post huius 4 quadrupedis ovilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas. Nam id praecipue nos contra frigoris violentiam protegit, corporibusque nostris liberaliora praebet velamina. Tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestes saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat.

Quibusdam vero nationibus frumenti expertibus victum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi γαλακτοπόται dicuntur. Igitur id pecus, quamvis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, valetudinis tutissimae est, minimeque pestilentia laborat. Verum tamen eligendum est ad [*](pecorũ SA1. ) [*](omnem SA1. ) [*](vehere ed. pr.: e vere S: vere A. ) [*](huius S: om. AR. a Vergil, Georg. I. 273 ff. b I.e. the mule, treated in Book VI. Chapters XXXVI-XXXVIII. c A tribe living north of the lower course of the Danube. )

v.2.p.234
naturam loci: quod semper observari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Vergilius praecipit, eum ait: Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.

Pinguis et campestris situs proceras oves tolerat; gracilis et collinus quadratas; silvestris et montosus exiguas; pratis planisque novalibus tectum pecus commodissime pascitur. Idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Generis eximii Calabras, Apulasque et Milesias [*]()nostri existimabant, earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae pretiosiores habentur, earumque praecipue Altinates. Item quae circa Parmam et Mutinam macris stabulantur campis. Color albus cum sit optimus, tum etiam est utilissimus, quod ex eo plurimi fiunt, neque hic ex alio.