Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

De minore pecore dicturis, P. Silvine, principium tenebit minor in ora 1 Arcadiae vilis hic vulgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem volunt esse; nec iniuria. Nam etiam eo rure,2 quod pascuo caret, contineri potest, exiguo et qualicunque pabulo contentus. Quippe vel foliis spinisque vepraticis 3 alitur, vel obiecto fasce sarmentorum. Paleis vero, quae paene omnibus regionibus, abundant, etiam gliscit.

Tum imprudentis custodis negligentiam fortissime sustinet: plagarum et penuriae tolerantissimus: propter quae tardius deficit, quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis afficitur. Huius animalis tam [*]()exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram qualis in Baetica totaque Libye sit [*]()levibus aratris [*]()proscindat, et [*](minor in ora Lundström: minor minora SAac. ) [*](eorum re SAc: eo re a. ) [*](vepratici salitur S: vel pratici salitur A: vel prati his alitur a. ) [*](tam S: tamen Aac. ) [*](sit Ald.: si SAac. ) [*](aratis SA1. )

v.2.p.232

non minima pondera vehiculo trahat. Saepe etiam, ut celeberrimus poeta memorat: --- tardi costas agitator aselli Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens Incusum aut atrae massam picis urbe reportat. Iam vero molarum et conficiendi frumenti paene solemnis est huius pecoris [*]()labor. Quare omne [*]()rus tanquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et vehere [*]()in urbem et reportare collo vel dorso commode potest. Qualis autem species eius vel cura probatissima sit, superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est.