Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ceterum de tam sapiente viro piget dicere, quod eum quidam auctores memorant eidem quaerenti, quidnam [*]()tertium in agricolatione quaestuosum esset, asseverasse, si quis vel male pasceret; cum praesertim maius dispendium sequatur inertem et inscium [*]()pastorem, quam prudentem [*]()diligentemque compendium.[*]()De secundo tamen responso dubium [*](subvectando R: subiectando S: subtectando A. ) [*](eandemque SA. ) [*](id Lundström: in SA. ) [*](sed S: et AR. ) [*](re superior SAR. ) [*](prodidit S: reddidit AR. ) [*](posset S: possit AR. ) [*](is pasceret Lundström: ipsasciret S: ipsas geret A. ) [*](quidam SA. ) [*](scium SAR. ) [*](prudenti SAR. ) [*](conpendium S2: conprendium S1A. a The author here derived iumentum from iuvare, to aid, and armentum from arare, to plough. In the latter case the )

v.2.p.122
non est, quin mediocrem negligentiam domini fructus pecoris exsuperet.

Quam ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, Silvine, quanta valuimus industria, maiorum secuti [*]()praecepta posteritati mandavimus. Igitur cum sint duo genera quadrupedum, quorum alterum paramus in consortium operum, sicut bovem, mulam, equum, asinum; alterum voluptatis ac reditus et custodiae causa, ut ovem, capellam, suem, canem: [*]()de eo genere primum dicemus, cuius usus [*]()

nostri laboris est particeps. Nec dubium, quin, ut ait Varro, ceteras pecudes bos honore superare debeat, praesertim in Italia, quae ab hoc nuncupationem. traxisse creditur, quod olim Graeci tauros italos vocabant,[*]()et in ea urbe, cuius moenibus condendis mas [*]()et femina boves aratro terminum signaverunt, vel, ut antiquiora repetam,[*]()quod item Atticis [*]()Athenis Cereris et Triptolemi fertur minister: quod inter fulgentissima sidera particeps caeli sit: [*]()quod deinde laboriosissimus adhuc hominis socius in agricultura: cuius tanta fuit apud antiquos [*]()veneratio, ut tam capitale esset [*]()bovem necuisse, quam civem. Ab hoc igitur promissi operis capiamus exordium. [*](secuti S: sicuti AR. ) [*](tamen SAR. ) [*](usum SAR. ) [*](vocant SAR. ) [*](condendis mas S: condendissimas A. ) [*](vel, ut antiquiora repetam Lundström ex cit. Mulomedicina Chironis (Ed. Oder): petam SA. ) [*](atticus SAR. ) [*](caelis SA: ccli R. ) [*](aputanti quis S1: apud antiquis A1: apud antiquos S2A2. ) [*](capitales set S: capitales et AR. )

v.2.p.124