Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed in his tam [*]()discordantibus votis est tamen quaedam societas atque coniunctio: quoniam et pabulum e [*]()fundo plerumque domesticis pecudibus magis quam alienis depascere ex usu est, et [*]()copiosa stercoratione, quae contingit e gregibus, terrestres fructus exuberant.

Nec tamen ulla regio est, in qua modo frumenta gignantur, quae non ut hominum [*]()ita armentorum adiutorio colatur.[*]()Unde etiam iumenta et armenta nomina a re [*]()traxere, quod [*](qua SA1. ) [*](in hia tam R: in ista SA1. ) [*](ex Lundström: et SA1: e A2: est c. ) [*](ex usu est et Schneider: exueste S: exuestet AR. ) [*](hominum S: omnium AR. ) [*](adiutorio colatur Schneider: adiuratorio colatur S adiurator inculator A: adiurator inculatur A2. ) [*](nomina a re Lundström: nominare S: nom are A. )

v.2.p.120
nostrum laborem, vel onera subvectando [*]()vel arando iuvarent. Itaque sicut veteres Romani praeceperunt, ipse quoque censeo tam pecorum quam agrorum cultum pernoscere.

Nam in rusticatione vel antiquissima est ratio pascendi eademque [*]()quaestuosissima, propter quod nomina quoque pecuniae et peculii tracta videntur a pecore: quoniam et solum id [*]()veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus: sed [*]()ne apud nostros quidem colonos alia res uberior.[*]()Ut etiam M. Cato prodidit,[*]()qui consulenti, quam partem rei rusticae exercendo celeriter locupletari posset [*]()respondit: Si bene is pasceret;[*]()rursusque interrogant, quid deinde faciendo satis uberes fructus percepturus esset, affirmavit: Si mediocriter pasceret.