Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Medicinas huius pecoris plerumque iam in aliis generibus edocui: propria tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi. Equienti mulae cruda brassica datur. Suspiriosae sanguis detrahitur, et cum sextario vini atque olei thuris semuncia marrubii succus instar heminae mixtus infunditur.

Suffraginosae hordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur, vel gari[*]()optimi sextarius cum libra olei per narem sinistram demittitur, admisceturque huic me-dicamini trium vel quattuor ovorum albus liquor separatis vitellis.

Flemina [*]()secari, et interdum inuri solent. Sanguis demissus [*]()in pedes, ita ut in equis emittitur: vel si est herba, quam veratrum vocant rustici, pro pabulo cedit. Est et ὑοσκύαμοσ, cuius semen detritum et cum vino datum praedicto vitio medetur. Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii. Haec trita vino admiscentur,[*]()atque ita faucibus infunduntur.

Sed et tussi dolorique ventris eadem ista aeque medentur. Ad maciem nulla res tantum quantum medica potest. Ea herba viridis celerius [*]()nec tarde tamen arida faeni vice saginat iumenta: verum [*](gari S: cari AR. ) [*](flemina Lundström: femina SAR. ) [*](demissus S: diAR. ) [*](admiscetur SA. ) [*](celerius S: om. AR. a A kind of hellebore. b Medicago sativa. )

v.2.p.226
modice danda, ne nimio sanguine stranguletur pecus. Lassae et aestuanti mulae adeps [*]()in fauces demittitur,[*]()vinumque [*]()in os suffunditur. Cetera exequemur in mulis sic, ut prioribus huius voluminis partibus tradidimus, quae curam boum equarumque continent. [*](ad eos SA1R: adeps A2a. ) [*](demittitur S: diAR. ) [*](virumque SA1: vinumque a. )
v.2.p.228