Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus [*]()genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea [*]()optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti [*]()praebet ubera. Sic nutritus [*]()admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero [*]()conversatus [*]()equis familiariter earum consuetudinem appetere. Sed ei non oportet minori quam trimo inire permitti.[*]()Atque id ipsum si concedatur,[*]()vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit.

Nec tamen tenerae feminae committetur. Nam nisi prius ea marem cognovit,[*]()adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id ne fiat, degener ac vulgaris [*](sobolem R: subole S1A1: sobole S2. ) [*](mixtus S: mixtu A. ) [*](protinus Lundström: ptri A: ptris S: patri c. ) [*](ae SA1: ac A2R. ) [*](desideranti S: destinanti AR. ) [*](nutritus S: nutritur AR. ) [*](potest a tenero S: potestate vero AR. ) [*](conversatus S: -ur AR. ) [*](inire permitti Lundström: inaremitti S: in are mitti A. ) [*](concidatur SAR. ) [*](cognovit ed. pr.: concivit SAR. )

v.2.p.222
asellus admovetur, qui solicitet obsequia feminae: neque is tamen inire sinitur. Sed, si iam est equa veneris patiens, confestim abacto viliore, pretioso mari[*]()subigitur.[*]()Locus est ad hos usus extructus, machinam vocant rustici, duos parietes adverso clivulo inaedificatos qui angusto intervallo sic inter se distant, ne femina conluctari aut admissario ascendenti avertere se possit.

Aditus est ex utraque parte, sed ab inferiore clatris [*]()munitus: ad quae [*]()capistrata in imo clivo constituitur equa, ut et prona [*]()melius ineuntis semina recipiat, et facilem sui tergoris ascensum ab editiore parte minori quadrupedi praebeat. Quae cum ex asino conceptum edidit, partum sequenti anno vacua nutrit. Id enim utilius est, quam quod quidam faciunt, ut et fetam nihilominus admisso equo impleant.

Annicula mula recte a matre repellitur, et amota montibus aut feris [*]()locis pascitur, ut ungulas duret, sitque [*]()postmodum longis itineribus habilis. Nam clitellis aptior mulus. Illa quidem [*]()agilior: sed uterque sexus et viam recte graditur, et terram commode proscindit, nisi si pretium quadrupedis rationem rustici onerat,[*]()aut campus gravi gleba[*]()robora boum deposcit. [*](maris SAR. ) [*](subigitur S: iniungitur AR. ) [*](claris SAR. ) [*](quod SAR. ) [*](pronam SAR. ) [*](seris SAR. ) [*](sique SA: sitque ac. ) [*](quod SAR. ) [*](onerant SAR. ) [*](gleba S: graebra A1: craebra A2: crebra R. a Compare Chapter XIX above. )

v.2.p.224