Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis a patre nomen traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes sunt. Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est speciosior.

Verumtamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi.[*]()Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula.

Neque nos universa quadrupedis species decipiat, si qualem probamus conspicimus. Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque in velleribus agnorum deprehenduntur: ita si discolores pilos asinus in [*](seminabituinsinus S: seminabitu in sinus A. ) [*](quamvis add. Lundström. ) [*](conpari S: comparari o. ) [*](servili SA. ) [*](mores trigo sunt quam SAa. ) [*](praefert Lundström: praeferret SAR. ) [*](onagro S: onager AR. ) [*](infracta ed. pr.: infra et a SAR. ) [*](paternam S: -a, AR. ) [*](macilis AR: magilis S. )

v.2.p.220
palpebris aut auribus gerit, sobolem [*]()quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit. Nam interdum etiam citra praedicta signa dissimiles sui mulas fingit. Quod accidere non aliter reor, quam ut avitus color primordiis seminum mixtus [*]()reddatur nepotibus.

Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus [*]()genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea [*]()optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti [*]()praebet ubera. Sic nutritus [*]()admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero [*]()conversatus [*]()equis familiariter earum consuetudinem appetere. Sed ei non oportet minori quam trimo inire permitti.[*]()Atque id ipsum si concedatur,[*]()vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit.