Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Est et2 alterum genus admissarii furentis in libidinem, quod nisi astu inhibeatur, affert gregi perniciem. Nam et saepe vinculis abruptis gravidas inquietat et, cum admittitur, cervicibus dorsisque feminarum imprimit morsus. Quod ne faciat, paulisper ad molam vinctus amoris saevitiam labore 3 temperat, et sic veneri modestior admittitur.

Nec tamen aliter admittendus est etiam clementioris libidinis, quoniam multum refert naturaliter sopitum pecudis ingenium modica exercitatione [*]()concuti atque excitari, vegetioremque factum marem [*]()feminae iniungi, ut tacita quadam [*]()vi semina ipsa principiis [*]()agilioribus figurentur.

Mula [*]()autem non solum ex equa et asino, sed ex asina et equo, itemque onagro et equa generatur. Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.

Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma [*]()prae- [*](superiectum Lundström: -u SAR. ) [*](est et AR: et est S. ) [*](labore ed. pr.: laborare SAR. ) [*](exercitatione ed. pr.: excitatione SAR. ) [*](marem a: mare SA 1R. ) [*](quadam ed. pr.: quadram SA. ) [*](principis SA. ) [*](mula S: multa AR. ) [*](formam SA: forma a. a In the translation of this part of Columella, ass is the female donkey. b R.R., II. 1. 27. c Sec Book I. 1. 10. )

v.2.p.218
stantius, quam quod seminavit asinus [*]()quamvis [*]()possit huic aliquatenus comparari [*]()quod progenerat onager, nisi et indomitum, et servitio [*]()contumax silvestris mores, strigosumque [*]()patris praefert [*]()habitum. Itaque eiusmodi admissarius nepotibus magis quam filiis utilior est. Nam ubi asina et onagro [*]()natus admittitur equae, per gradus infracta [*]()feritate quicquid ex eo provenit, paternam [*]()formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam refert.