Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si sanis 3 est macies, celerius torrefacto tritico, quam hordeo reficitur. Sed et vini potio danda [*](annum om. AR. ) [*](et inferiores S: om. AR. ) [*](satis SAR. a I.e. it should only contest after a year's training. )

v.2.p.202
est, ac deinde paulatim eiusmodi cibi subtrahendi immixtis hordeo furfuribus, dum consuescat faba et puro hordeo ali.[*]()Nec minus quotidie corpora pecudum quam hominum defricanda sunt: ac saepe plus prodest pressa manu subegisse terga, quam si largissime cibos praebeas.[*]()Paleae vero equis stantibus substernendae.[*]()Multum autem refert robur corporis ac pedum [*]()conservare.[*]()Quod utrumque custodiemus, si idoneis temporibus ad praesepia, ad aquam, ad exercitationem pecus duxerimus, curaeque fuerit ut stabulentur sicco loco, ne humore madescant ungulae.

Quod facile evitabimus,[*]()si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit [*]()humus, et paleae superiectae.[*]()

Plerumque iumenta morbos concipiunt lassitudine et aestu, nonnunquam et frigore, et cum suo tempore urinam non fecerint; vel si sudant, et a concitatione confestim biberint; vel si, cum diu steterint, subito ad cursum extimulata sunt. Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mixta infundatur. Frigori fomenta adhibentur, et calefacta oleo lumbi rigantur,[*]()caputque et spina tepenti adipe vel uncto liniuntur.

Si urinam non facit, eadem fere remedia sunt. Nam oleum immixtum vino supra ilia et renes infunditur: et si hoc parum profuit, melle decocto et sale collyrium tenue [*](ali A2R: alii SA1. ) [*](praebeat A: prebeat SR. ) [*](paleae—substernandae om. SAR. ) [*](pecudum SA1R: pedum A2. ) [*](conservare S: servare AR. ) [*](evitabimus A2R: evitavimus SA1. ) [*](fuerint SAR. ) [*](superiactae S: superiecta AR. ) [*](et—rigantur om. AR. )

v.2.p.204
inditur foramini,[*]()quo manat urina,[*]()vel musca viva, vel turis mica, vel de bitumine collyrium inseritur naturalibus. Haec eadem remedia adhibentur, si urina genitalia deusserit.

Capitis dolorem indicant lacrimae, quae profluunt, auresque flaceidae; et cervix cum capite aggravata, et in terram summissa. Tum rescinditur vena, quae sub oculo est, et os calda fovetur, ciboque abstinetur primo die. Inde postero autem potio ieiuno tepidae aquae praebetur ac viride gramen, tum vetus faenum vel molle stramentum substernitur, crepusculoque aqua iterum datur, parumque hordei cum vicialibus, ut per exiguas potiones [*]()cibi ad iusta perducatur.

Si equo maxillae dolent, calido aceto fovendae, et axungia vetere confricandae sunt, eademque medicina tumentibus adhibenda est. Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,[*]()medio fere in utroque crure [*]()venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotum[*]()fasciis obligetur. Postero quoque die ex iisdem locis [*]()sanguis detrahatur, eodemque modo curetur, et [*]()hordeo abstineatur exiguo faeno dato.

Post triduum deinde usque in diem sextum porri succus instar trium cyathorum mixtus cum olei [*](foramini S: -a AR. ) [*](manat urina S: maturina AR. ) [*](exiguas potiones S: exigua potione (portione A2) A1. ) [*](demiserit S: diAR. ) [*](crure A2c: cruore SA1R. ) [*](admotum A2R: -am SA1. ) [*](locis om. AR. ) [*](et om. AR. )

v.2.p.206
hemina faucibus per cornu infundatur. Post sextum diem lente ingredi cogatur, et cum ambulaverit, in piscinam demitti eum conveniet, ita ut natet: sic paulatim firmioribus cibis adhibitis [*]()ad iusta per-

ducetur. At si bilis molesta iumento est, venter intumescit, nec emittit ventos, manus uncta inseritur alvo, et obsessi naturales exitus adaperiuntur, exemptoque stercore postea[*]()cunila bubula et herba pedicularis cum sale trita et decocto [*]()melli miscentur, atque ita facta collyria subiciuntur, quae ventrem movent, bilemque omnem deducunt.

Quidam myrrhae tritae quadrantem cum hemina vini faucibus infundunt, et anum [*]()liquida pice oblinunt. Alii marina aqua lavant alvum, alii recenti muria. Solent etiam vermes atque [*]()lumbrici nocere intestinis; quorum signa sunt, si iumenta cum dolore crebro volutantur, si admovent caput utero, si caudam saepius iactant. Praesens medicina est, ita ut supra scriptum est, inserere[*]()manum, et fimum eximere; deinde alvum marina aqua vel muria dura lavare, postea radicem capparis tritam cum sextario aceti [*]()faucibus infundere; nam hoc modo praedicta intereunt animalia.