Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

largoque pascuo firmandae. Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere [*](sollicitationis S: -i A. ) [*](contrahant S: -unt AR. ) [*](herboque S1A: hervoq; S2: ervoque c. ) [*](pluribus S: plurimis AR. ) [*](elicit S, ed. pr.: eligit AR. ) [*](admotu SAR. ) [*](feminae Ursinus: femina SR: semina A. ) [*](adducitur SAR. )

v.2.p.196
neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant: nam haec omnia incommoda fetum abigunt. Quod si tamen aut partu aut abortu equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua tepida permixta ac data per cornu.

Sin autem prospere cessit, minime manu contingendus pullus erit.[*]()Nam laeditur etiam levissimo contactu. Tantum [*]()cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim deinde producendus erit, providendumquc, ne stercore ungulas adurat. Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa.

Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.

Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet: [*](pullus erit S: polluerit AR: poluerit c. ) [*](tanta SAR. )

v.2.p.198
eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet.

Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque 1 auditu 2 ferretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales 3 exsuperat,4 si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta.

Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba [*]()et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus,

cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt. Sic universum corpus compositum, ut sit grande,[*]()sublime, erectum, ab aspectu quoque agile, [*](nove rei neq. S: noveque rei AR. ) [*](auditu S: audita ut AR. ) [*](aequalis S: exequalis AR. ) [*](exuperat AR: exuberat S. ) [*](iuba c: iuva S: tuta A. ) [*](glande S1A: grande ac. )

v.2.p.200
et ex longo, quantum figura permittit, rotundum.

Mores autem laudantur, qui sunt ex placido concitati, et ex. concitato mitissimi. Nam hi et ad obsequia reperiuntur habiles, et ad certamina laboremque promptissimi. Equus bimus ad usum domesticum recte domatur; certaminibus autem expleto triennio: sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur.

Annorum notae cum corpore mutantur. Nam dum bimus et sex mensium est, medii dentes superiores et inferiores cadunt. Cum quartum annum [*]()agit his, qui canini appellantur, deiectis, alios affert. Intra sextum deinde annum molares superiores et inferiores [*]()cadunt. Sexto anno, quos primos mutavit, exaequat. Septimo omnes explentur aequaliter, et ex eo cavatos gerit. Nec postea quot annorum sit, manifesto comprehendi potest. Decimo tamen anno tempora cavari incipiunt, et supercilia nonnunquam canescere, et dentes prominere. Haec, quae ad animum et mores corpusque et aetatem pertinent, dixisse satis habeo. Nunc sequitur curam recte et minus valentium demonstrare.