Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Scilicet ante omnes furor est insignis equarum. Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium; superant montes et flumina tranant,

Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae Ore omnes versae ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis Coniugiis, vento gravidae (mirabile dictu).

Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem [*]()pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur.[*]()Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis,

ne aut cum volent ineant aut, si id facere [*](figurando S: figurandus AR. ) [*](ventrem S: vente A: ventum R. ) [*](aguntur SAR. a Vergil, Georg. III. 266 and 269-275. b The highest peak of the range of Mt. Ida. c A river of Bithynia (Strabo, XIV. 681). d The story of the impregnation of mares by the wind seems to be as old as Homer (Il. XVI. 150). )

v.2.p.194
prohibeantur, cupidine sollieitati[*]()noxam contrahant.[*]()Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad praesepia contineri: eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus est largo cibo, et appropinquante vere hordeo ervoque [*]()saginandus, ut veneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat futurae stirpi.

Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus [*]()feminis sufficiat. Verum tamen nec minus quam quindecim nec rursus plures quam viginti unus debet implere, isque admissurae post trimatum usque in annos viginti plerumque idoneus est.