Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quod si admissarius iners in venerem est, odore proritatur, detersis spongia feminae locis, et admota naribus equi. Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem. Nonnunquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit [*]()cupidinem coeundi. Nam ubi admotus [*]()fere tentavit obsequium feminae,[*]()abducitur,[*]()et iam patientiori generosior equus imponitur. Inde maior praegnantibus adhibenda cura est,

largoque pascuo firmandae. Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere [*](sollicitationis S: -i A. ) [*](contrahant S: -unt AR. ) [*](herboque S1A: hervoq; S2: ervoque c. ) [*](pluribus S: plurimis AR. ) [*](elicit S, ed. pr.: eligit AR. ) [*](admotu SAR. ) [*](feminae Ursinus: femina SR: semina A. ) [*](adducitur SAR. )

v.2.p.196
neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant: nam haec omnia incommoda fetum abigunt. Quod si tamen aut partu aut abortu equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua tepida permixta ac data per cornu.

Sin autem prospere cessit, minime manu contingendus pullus erit.[*]()Nam laeditur etiam levissimo contactu. Tantum [*]()cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim deinde producendus erit, providendumquc, ne stercore ungulas adurat. Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa.

Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.

Marem putant minorem trimo non esse idoneum admissurae, posse vero usque ad vigesimum annum progenerare; feminam bimam recte concipere, ut post tertium annum enixa fetum educet: [*](pullus erit S: polluerit AR: poluerit c. ) [*](tanta SAR. )

v.2.p.198
eandemque post decimum non esse utilem, quod ex annosa matre tarda sit atque iners proles. Quae sive ut femina sive ut masculus concipiatur, nostri arbitrii fore Democritus affirmat, qui praecipit, ut, cum progenerari marem velimus, sinistrum testiculum admissarii lineo funiculo aliove quolibet obligemus; cum feminam, dextrum. Idemque in omnibus paene pecudibus faciendum censet.