Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere actorem 2 industrium et pabuli copiam: quae utraque vel mediocria possunt aliis 3 pecoribus adhiberi. Summam sedulitatem et largam satietatem desiderat equitium. Quod ipsum [*](sequensei S: sequens AR. ) [*](actorem Gesner: auctorem SAR. ) [*](aliis S: alias AR. )

v.2.p.190
tripartite [*]()dividitur. Est enim generosa materies, quae circo sacrisque certaminibus equos praebet. Est mularis, quae pretio fetus sui comparatur generoso. Est et vulgaris, quae mediocres feminas maresque progenerat. Ut quaeque est praestantior,

ita ubere campo pascitur. Gregibus autem spatiosa et palustria montana pascua eligenda sunt, rigua nec unquam siccanea,[*]()vacuaque [*]()magis quam stirpibus impedita frequentibus,[*]()mollibus [*]()potius quam proceris herbis abundantia.

Vulgaribus equis passim maribus ac feminis [*]()pasci permittitur, nec admissurae certa tempora servantur.[*]()Generosis circa vernum aequinoctium mares iniungentur, ut eodem tempore, quo conceperint,[*]()iam laetis et herbidis campis post annum [*]()parvo cum [*]()labore fetum [*]()educent. Nam mense [*]()duodecimo [*]()partum edunt. Maxime itaque curandum est praedicto tempore anni, ut tam feminis quam admissariis desiderantibus coeundi fiat potestas, quoniam id praecipue armentum, si prohibeas, libidinis exstimulatur furiis, unde etiam veneno inditum est nomen ἱποομανέσ, quod equinae cupidini similem mortalibus amorem accendit.

Nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi [*](tripartito SAR. ) [*](siccana Sa: sicana AR. ) [*](bacuane SAR. ) [*](frequentibus S: frequenter Aac. ) [*](mollibus S: mollis AR. ) [*](feminis R: finibus SA. ) [*](servantur S: serventur AR. ) [*](conceperint S2: coeperint A. ) [*](post annum add. mensem SAR. ) [*](parvo cum S2Aac: per vocum S1. ) [*](fcitum S: fittũ A. ) [*](mense a: mensem SA. ) [*]( duodecimo a: duodecima SA. )

v.2.p.192
feminae, ut etiam si marem non habeant, assidua et nimia cupiditate figurando [*]()sibi ipsae venerem cohortalium more avium vento concipiant. Neque enim poeta licentius dicit:

Scilicet ante omnes furor est insignis equarum. Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium; superant montes et flumina tranant,

Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis, Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae Ore omnes versae ad Zephyrum, stant rupibus altis, Exceptantque leves auras, et saepe sine ullis Coniugiis, vento gravidae (mirabile dictu).

Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem [*]()pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur. Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur.[*]()Equos autem pretiosos reliquo tempore anni removere oportet a feminis,

ne aut cum volent ineant aut, si id facere [*](figurando S: figurandus AR. ) [*](ventrem S: vente A: ventum R. ) [*](aguntur SAR. a Vergil, Georg. III. 266 and 269-275. b The highest peak of the range of Mt. Ida. c A river of Bithynia (Strabo, XIV. 681). d The story of the impregnation of mares by the wind seems to be as old as Homer (Il. XVI. 150). )

v.2.p.194
prohibeantur, cupidine sollieitati[*]()noxam contrahant.[*]()Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad praesepia contineri: eoque tempore, quo vocatur a feminis, roborandus est largo cibo, et appropinquante vere hordeo ervoque [*]()saginandus, ut veneri supersit, quantoque fortior inierit, firmiora semina praebeat futurae stirpi.

Quidam etiam praecipiunt eodem ritu, quo mulos, admissarium saginare, ut hac sagina hilaris pluribus [*]()feminis sufficiat. Verum tamen nec minus quam quindecim nec rursus plures quam viginti unus debet implere, isque admissurae post trimatum usque in annos viginti plerumque idoneus est.

Quod si admissarius iners in venerem est, odore proritatur, detersis spongia feminae locis, et admota naribus equi. Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem. Nonnunquam ignobilis quoque ac vulgaris elicit [*]()cupidinem coeundi. Nam ubi admotus [*]()fere tentavit obsequium feminae,[*]()abducitur,[*]()et iam patientiori generosior equus imponitur. Inde maior praegnantibus adhibenda cura est,

largoque pascuo firmandae. Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere [*](sollicitationis S: -i A. ) [*](contrahant S: -unt AR. ) [*](herboque S1A: hervoq; S2: ervoque c. ) [*](pluribus S: plurimis AR. ) [*](elicit S, ed. pr.: eligit AR. ) [*](admotu SAR. ) [*](feminae Ursinus: femina SR: semina A. ) [*](adducitur SAR. )

v.2.p.196
neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant: nam haec omnia incommoda fetum abigunt. Quod si tamen aut partu aut abortu equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua tepida permixta ac data per cornu.

Sin autem prospere cessit, minime manu contingendus pullus erit.[*]()Nam laeditur etiam levissimo contactu. Tantum [*]()cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat. Paulatim deinde producendus erit, providendumquc, ne stercore ungulas adurat. Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa.

Nam id praecipue genus pecudis amore natorum, nisi fiat potestas, noxam trahit. Vulgari feminae solenne est omnibus annis parere, generosam convenit alternis continere, quo firmior pullus lacte materno laboribus certaminum praeparetur.