Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

pedem coercenda est. Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit. Nam duae species huius quoque culturae sunt. Alii capitatas vineas, alii bracchiatas magis probant. Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli [*]()

singula aspiciant.. Sed haec bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis; sed compluribus putationibus in praedictam mensuram educuntur. Deinde ex bracchiis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet, [*](post explorandum esse add. versibus aliter SA. ) [*](viviradicem ac: viridem SA. ) [*](vite add. edd. ) [*](infirmae ac: infirmum SA. ) [*](applicabit ac: adplicavit SA. ) [*](celi ac: cesi SA. a Verg. Georg. I. 53. b Not, however, pointing straight upwards. )

v.2.p.36
atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi.

Putationis autem ratio eadem [*]()est, quae in iugatis vitibus: uno tamen differt, quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur: pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt. In ea deinde vinea quam capitatam diximus, iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum [*]()detrahitur, una aut altera tantummodo gemma relicta, quae ipsi trunco adhaeret.

Hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest, cum vires terrae et fructum et materias valent praebere. Maxime autem aratris excolunt,[*]()qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt. Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.

Atque haec quidem cultura vel bracchiatis vel capi-tatis antequam gemment, adhibetur. Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere. Mox ubi materias vitis exigit, insequitur pampinator et supervacuos deterget fructuososque palmites sub- [*](eadem ac: nam eodem SA. ) [*](sarmentum ac: lumbrae A: inmte (?) S. ) [*](excolunt ac: excoli S: excolis A. a Cf. Book IV. 21. 3. b I.e. sideways. )

v.2.p.38
mittit, qui cum induruerunt, velut in coronam re-ligantur. Hoc duabus ex causis fit: una, ne libero excursu in luxuriam prorepant,[*]()omniaque alimenta pampini absumant; altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda [*]()se praebeat.

Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur,[*]()ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat: locis autem siccis calidisque et apricis e contrario palmitibus uvae contegantur; et si parum pampinosa vitis est, advectis frondibus et interdum stramentis fructus muniatur.

M. quidem Columella patruus meus, vir illustribus disciplinis eruditus, ac diligentissimus agricola Baeticae provinciae, sub ortu Caniculae palmeis tegetibus vineas adumbrabat, quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur Euro, quem incolae Vulturnum appellant, ut nisi teguminibus vites opacentur, velut halitu flammeo fructus uratur. Atque haec capitatae bracchiataeque vitis cultura est. Nam illa, quae uni iugo superponitur, aut quae materiis [*]()submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur, fere eandem curam exigit, quam iugata.

Non nullos tamen in vineis characatis [*](prorepant SAac: properent edd. ) [*](excolendam SAac. ) [*](detrahantur c: detrahuntur SAa. ) [*](materiis ac:. materies SA. )

v.2.p.40
animadverti, et maxime elvenaci[*]()generis, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad [*]()arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos [*]()vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram [*]()praebere fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant.

Superest reliqua illa cultura prostratae vineae, quae nisi violentissimo caeli statu suscipi non debet. Nam et difficilem laborem colonis exhibet, nec unquam generosi saporis vinum praebet. Atque ubi regionis conditio solam eam culturam recipit,[*]()bipedaneis scrobibus malleolus deponitur. Qui cum egerminavit, ad unam materiam revocatur: eaque primo anno compescitur [*]()in duas gemmas: sequente deinde, cum palmites profudit, unus [*]()submittitur, ceteri decutiuntur. At ille qui submissus est, cum [*](elusymnaci a: eluenaci c: et luennaci SA. ) [*](ad ac: om. SA. ) [*](andooccos SA: candos (corr. ocros) c: candos occos a. ) [*](plus alimenti terram ac i eius alimenta tciri SA. ) [*](recipit ac: recepit SA. ) [*](compescitur edd.: conspicitur SAac. ) [*](post unus add. cum SA. )

v.2.p.42
fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium.

Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae: nisi quod iacenti viti breviores materiae submitti debent, reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui. Sed [*]()post putationem, quam utique autumno in eiusmodi vinea fieri oportet, vitis tota deflectitur [*]()in alterum interordinium: atque ita pars ea quae fuerat occupata vel foditur vel aratur, et cum exculta [*]()est, eandem vitem recipit, ut altera quoque pars excoli possit.