Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

[*]()Centuriam nunc dicimus (ut idem Varro ait) ducentorum iugerum modum. Olim autem ab centum iugeribus vocabatur centuria, sed mox duplicata nomen retinuit: sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito divisi, quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident.

Haec non aliena, nec procul a ratiocinio, quod tradituri sumus, breviter praefari oportuit. [*](latitudinis ac: latitudinem A: latitudine S. ) [*](agnuam S Aac. ) [*](candetum Aa: candentum c: gandetum S. ) [*](post CL add. quod aratores candetum nominant S Aac. ) [*](sic veniunt quinque millia pedum ac: sunt campum SA. )

v.2.p.8
Nunc veniamus ad propositum. Iugeri partes non omnes posuimus,[*]()sed eas, quae cadunt in aestimationem facti operis. Nam minores persequi supervacuum fuit, pro quibus nulla merces dependitur.[*]()Igitur (ut diximus) iugerum habet quadratorum pedum viginti octo milia et octingentos: qui pedes efficiunt scripula CCLXXXVIII.

Ut autem a minima parte, id [*]()est, ab dimidio scripulo incipiam, pars quingentesima septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta; id est iugeri dimidium scripulum. Pars ducentesima octogesima octava pedes centum; hoc est scripulum.[*]()Pars CXLIV pedes ec, hoc est scripula duo. Pars septuagesima et secunda pedes ecce, hoc est [*]()sextula in qua sunt scripula quattuor. Pars quadragesimo octava [*]()pedes DC, hoc est sici- [*](posuimus edd.: possumus SAac. ) [*](dependitur SAc: deprehenditur a. ) [*](ut autem—id om. A: autem om. Sac. ) [*](post est scripulum add. pars septuagesima et secunda SAac. ) [*](sextula Aac: sextulam S. ) [*](quadragesima octava om. a. )

v.2.p.10

licus, in quo sunt scripula sex. Pars vigesima quarta pedes mille ducentos, hoe est semuncia, in qua scripula xii. Pars duodecima duo milia et quadris gentos, hoc est uncia, in qua sunt scripula xxiv. Pars sexta pedes quattuor milia et octingentos, hoc est sextans, in quo sunt scripula XXIV. Pars quarta pedes[*]()septem milia et ducentos, hoc est quadrans, in quo sunt scripula LXXII.

Pars tertia pedes novem milia, et sexcentos, hoc est triens, in quo sunt scripula XCVI. Pars tertia et duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx, in quo sunt scripula CXX. Pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadris gentos, hoc est semis, in quo sunt scripula CXLIV. Pars dimidia et duodecima, pedes sexdecim milia et octingentos, hoc est septunx, in quo sunt scripula CLXVIII. Partes duae tertiae pedes decem novem milia et ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII. Partes tres quartae pedes unum et viginti milia et sexcentos, hoc est dodrans, in quo sunt scripula CCXVI.

Pars dimidia et tertia ped. viginti quattuor milia, hoc est dextans,[*]()in quo sunt scripula CCXL.[*]()Partes duae tertiae[*]()et una quarta pedes viginti sex milia et quadringentos, hoc est deunx, in quo sunt seripula CCLXIV. Iugerum pedes viginti octo milia et octingentos, hoc est as,[*]()in quo sunt scripula CCXXXXVIII.