Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Iugeri autem modus [*]()si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,[*]()in[*]()latitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae formae agrorum veniunt in disputa- [*](pedes om. A. ) [*](destas SA. ) [*](pars dimidia—CCXL om. ac. ) [*](tertiae et II SA: duae tertiae et ac. ) [*]( as SAc: axis a. ) [*]( modus ac: modum SA. ) [*]( CCXL a: CXL C: CCXLVIII SA. ) [*]( in add. edd. )

v.2.p.12
tionem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.

Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi vel arcus, nonnunquam etiam plurium angulorum formam exhibet.1 Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tanquam est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem milia.

Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit.

At si longior fuerit, quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi, latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicans. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot [*](exibet ac: exiget SA. a I.e. 9600 + 400 Roman square feet = 10,000 square feet. )

v.2.p.14

pedes quadratos habere. Similiterque omnis longitudinis pedes cum pedibus latitudinis multiplicabimus.[*]()Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X: tunc duas latitudines componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim; [*]()decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus, quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria.

At si tribus paribus [*]()lateribus triquetrum metiri debueris, hanc formam sequeris. Esto ager tri-angulus pedum quoquo versus tricentorum. Hunc numerum in se multiplicate. Fiunt pedum nonaginta milia. Huius summae partem tertiam sumite, [*](omnis longitudinis pedes eum pedibus latitudinis multiplicabimus SAac: fiet de omnibus agris, quorum longitudo maior sit latitudine Schneider. ) [*](quindecim edd.: decus quinquies SA: om. ac. ) [*](paribus ac: om. SA. a I.e. 1200 + 300 Roman square feet = 1500 square feet. )

v.2.p.16
id est triginta milia. Item sumito decumam, id est novem milia. Utramque summam componito. Fiunt pedes triginta novem milia. Dicemus hanc summam pedum quadratorum esse in eo triquetro, quae mensura efficit iugerum, et trientem, et [*]()sicilicum. Sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager, tanquam in subiecta forma, quae habet rectum angulum, aliter ratiocinium ordinabitur.