Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quoniam constituendis 4 colendisque vineis, quae videbantur utiliter praecipi posse, disseruimus, pedaminum iugorumque et viminum prospiciendorum tradenda ratio est. Haec enim quasi quaedam dotes vineis ante praeparantur. Quibus si deficitur agricola, causam faciendi vineta non habet, cum omnia, quae sunt necessaria, extra fundum quaerenda sint; nec emptionis tantum, sicut ait Atticus, pretium onerat vilici 5 rationem, sed est etiam comparatio molestissima.

Convehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno. [*]()Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae [*]()sunt. Salicum viminalium [*]()Atticus putat singula iugera sufficere posse [*]()quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, [*](insita SAa. ) [*](contegere M, edd. ante Schn. ) [*](competit cM. ) [*](constituendisque, deinde colendisque om. SAa. ) [*](vilici Sobel: vitici S: vici Aa: rustici cM: vitis edd. ) [*](hiberni SAacM. ) [*](facienda Ac, edd. ) [*](Salicum viminalium Schn.: licet viminalibus S, vett. edd.: licet ut (in M, ut in c) viminalibus Aa: Viminalium (Salicum om.) ut (om. codd.) Atticus vulgo. ) [*](posse SAacM, vett. edd.: possunt vulgo. )

v.1.p.450
harundineti singula iugera vicenis iugandis; castaneti iugerum totidem palandis, quot harundineti iugandis.

Salicem vel riguus ager vel uliginis abundans[*]()optime, nec incommode tamen alit planus et pinguis. Atque is debet converti bipalio; ita enim praecipiunt veteres, in duos pedes [*]()et semissem pastinare salicto destinatum solum.Nec refert cuius generis vimen seras, dum sit lentissimum.

Putant tamen tria esse genera praecipue Graecae, Gallicae, Sabinae salicis,[*]()quam plurimi vocant Amerinam. Graeca flavi coloris est; Gallica obsoleti purpurei, et tenuissimi viminis;[*]()Amerina salix gracilem virgam et rutilam gerit. Atque hae vel cacuminibus vel taleis deponuntur. Perticae cacuminum modicae plenitudinis, [*]()quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,[*]()optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur.

Taleae sesquipedales terreno immersae paulum obruuntur. Riguus locus spatia laxiora desiderat, eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt; siccaneus spissiora, sic ut sit facilis accessus colentibus ea. Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.

Satio est eorum priusquam [*](uliginis abundans (habundans a) SAacM: uliginosus edd. ) [*](pedes vulgo: om. SAacM. ) [*](salicis post praecipue ponunt edd. ) [*](viminis codd., plerique edd.: om. Schn. ) [*](plenitudinis edd.: planitudinis SAacM. ) [*](excedat a, Schn.: exedat SA: excedant cM, et plerique. a So Pliny, N.H. XVII. 143. b Cf. Pliny, N.H. XVI. 177. )

v.1.p.452
germinent, dum silent virgae, quas arboribus detrahi[*]()siccas convenit. Nam [*]()roscidas si recideris, parum commode [*]()proveniunt; ideoque[*]()pluvii dies in exputanda salice vitantur. Fodienda [*]()sunt primo triennio salicta crebrius, ut novella vineta. Cum deinde convaluerint, tribus fossuris contenta sunt;

aliter culta celeriter deficiunt. Nam quamvis adhibeatur cura, plurimae salices intereunt. Quarum in locum [*]()ex propinquo mergi [*]()propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus,[*]()quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.

Perarida loca, quae genus id virgultorum non recipiunt, genistam postulant. Eius cum sit satis firmum tum etiam lentissimum est vinculum. Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest. Cetera vincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam sed in egeno tamen necessariam exigunt.

Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit. Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum [*]()potius quam in lati- [*](detrahit SAa. ) [*](Nam cM, edd.: At a: ab SA, Sobel. ) [*](commode SAa, Sobel: prospere commode (commodeque iii )cM: prospere vulgo. ) [*](ideoque SAa: itaque vett. edd.: ideo vulgo. ) [*](facienda SAa, vett. edd. ) [*](loco Aac, edd. ante Schn. ) [*](mergis SAacM, Ald., Gesn. ) [*](sic vulgo: curvata et defossa cacumina SAacM, vett. edd. ) [*]( ramorum om. SA. )

v.1.p.454
tudinem evocetur. Sic culta quarto demum anno [*]()caeditur. Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra [*]()duos pedes, ut e trunco fruticet et in bracchia velut humilis vinea disponatur; si tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur.

Harundo minus alto 2 pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso; umido, quam sicco; vallibus, quam clivis; 3 fluminum ripis, et limitibus ac vepribus 4 commodius quam mediis agris deponitur.

Seritur bulbus radicis, et talea calami; nec minus toto prosternitur corpore. Bulbus tripedaneis intervacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet. Talea et tota harundo serius praedicto tempore evenit. Sed sive recisa in dupondium et semissem talea, sive totae harundines prostratae deponentur,[*]()exstent earum cacumina;6quod si obruta sunt, totae putrescunt.

Sed cultus harundineti [*]()primo triennio non alius est quam ceteris. Cum deinde consenuit, repastinandum est. Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.

Sed illud de integro refodi debet; hoc [*](super SAa. ) [*](alto SAacM: alte edd., deinde pastinatur Ald., Gesn. ) [*](clivi3 edd.,: dumis SAacM. ) [*](vepribus ScM, vett. edd.: veperibus a: veribus A: vepretis vulgo. ) [*](deponentur cM, vett. edd.: deponeretur SAa: deponantur vulgo. ) [*](oportet post cacumina add. vulgo. ) [*](harundineti scripsi: harundinetis vel arundinetis codd., edd. )

v.1.p.456
potest intercidi et dirarari, [*]()quod opus rustici castrationem [*]()vocant. Quae tamen refectio [*]()harundineti caeca est, quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum; tolerabilius tamen harundo castratur antequam caeditur, quatenus velut indices calami [*]()demonstrant quid eruendum sit.

Tempus repastinandi et conserendi est priusquam oculi harundinum egerminent. Caeditur deinde post brumam; nam usque in id tempus incrementum capit, ac tum compescitur,[*]()cum obriguit hiberno frigore. Fodiendum quotiens et vineta; sed macies eius cinere vel alio stercore iuvanda est, propter quod caesum plerique incendunt harundinetum.

Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis. Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat. Ea pullam terram et resolutam desiderat; sabulonem umidum vel refractum tofum non respuit; opaco et septentrionali clivo laetatur;spissum solum et rubricosum [*]()reformidat.

Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis. Nuces [*]()in ordinem semipedalibus; ordines autem quinum pedum spatiis [*](dirarari SA, Sobel: disrarari aM, ei vulgo: disrari c. ) [*](castrationem M, Ald., Gesn.: stipationem SAac, vett, edd., Schn., Sobel. ) [*](refectio SAaM, Sobel: refodio c: resectio edd. ) [*](velut indices calami SAac: indices velut calami M: calami velut indices vulgo. ) [*](conficitur Aac: conficitur compescitur M. ) [*](salicis SAa: salicti cM, edd. ) [*](neque SA, Schn. ) [*](solum et rubricosum om. 8A: et rubricosum om. a. ) [*]( nucē SA: nucem cM: crucem a. )

v.1.p.458
dirimuntur. In altitudinem dodrantis castanea depressis sulcis committitur. Qui ubi nucibus sunt consiti, priusquam complanentur, breves harundines ab latere castanearum panguntur, ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint.

Simul atque semina stilaverint, [*]()etiam bima transferri queunt, intervelluntur, ac bini pedes arbusculis vacui relinquuntur, ne densitas plantas emaciet. Spissius [*]()autem propter varios casus deponitur: nam interdum priusquam enascatur, aut siccitatibus nux inarescit, aut aquarum abundantia putrescit; interdum subterraneis animalibus sicuti muribus [*]()et talpis infestatur. Propter quae saepe novella castaneta[*]()calvescunt; atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur.