Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tempus autem pampinationis antequam florem vitis ostendat, maxime est eligendum, sed et postea licet eandem repetere. Medium igitur eorum dierum spatium, quo acini formantur, vinearum nobis aditum negat, quippe florentem fructum movere non expedit. Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere; nam fit uberior pulverationibus. 7

Nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos [*](dapsili (dapsilis aM, dacili SA) proventu (probentur SAM, probantur a) religatam vitem requiescere SAacM, Sobel: d. p. fatigata (fatigatam Cod. Laurent. 53. 27, teste Sobel) vitis fuerit, requiescere vulgo. ) [*](paruerit SA: par fuerit Sobel: patitur a. ) [*](si SAacM, vett. edd., Sobel: et sic vulgo. ) [*](definge SA: defringe a. ) [*](satos c: si post SAa: siccos M. ) [*](steriles M, edd.: similes SAac. ) [*](pulverationi c: pulveratione M: nudare pulverationibus om. SA. a I.e. the stripping off by hand of useless leaves and twigs (pampini), an operation described just above and frequently mentioned (e.g. Chap. 6, above; De Arb. 11. 2), and called pampinatio, as distinguished from putatio or pruning with )

v.1.p.436
fuisse; ex quibus Graecinus, qui sic refert: potest videri satis esse constitutam vineam ter fodere. Celsus quoque et Atticus consentiunt tres esse motus in vite seu potius in omni surcido naturales: unum, quo germinet; alterum, quo floreat;[*]()tertium, quo maturescat. Hos ergo motus censent fossionibus concitari. Non enim natura quod vult satis efficit, nisi eam labore [*]()cum studio iuveris. Atque haec colendarum vinearum cura finitur vindemia.