Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Est enim sapientis rustici reputare, num maiore fructu vitis se induerit, quam ut perferre eum possit. Itaque non solum frondem supervacuam volet [*]()decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet. Idque faciet variis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere queat;

si aut [*]()continuis superioribus annis dapsili pro- [*](compescat deturbet SAacM, vett. edd.: compescet deturbabit vulgo. ) [*](deceptum SAM: decertum a. ) [*](volet SAacM: debet vulgo. ) [*](si aut SA (= aut si) Sobel: si autem acM, edd. a Cf. De Arb. 11. )

v.1.p.434
ventu religatam vitem requiescere[*]()ac refici par erit,[*]()si [*]()futurae materiae consulendum. Nam cacumina flagellorum confringere [*]()luxuriae comprimendae causa, vel dura parte trunci sitos [*]()pampinos summovere, nisi ad renovandam vitem unus atque alter servandus est, tum e capite quicquid inter bracchia viret explantare, atque eos qui per ipsa duramenta steriles [*]()nequiquam matrem opacant, palmites detergere, cuiuslibet vel pueri est officium.