Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

infirmus de cicatrice prorepserit. Ipsius autem materiae, quam summittimus, longitudini modum difficile est imponere. Plerique tamen in tantum provocant ut curvata et praecipitata per iugum ne queat terram contingere. Nos subtilius dispicienda illa censemus: primum vitis habitum, nam si robusta est ampliores materias sustinet; [*]()deinde soli quoque pinguitudinem, quae nisi adest, quamvis validissimam vitem celeriter necabimus [*]()procerioribus emaciatam flagellis.

Sed longi palmites non mensura verum gemmarum numero aestimantur. Nam ubi maiora sunt spatia inter articulos, licet eo usque materiam producere dum paene terram contingat; nihilo minus enim paucis frondescet pampinis. At ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt, quamvis breve sarmentum multis palmitibus virescit, ac [*]() [*](obdurat SA. ) [*](quia SAacM: qui Schn. ) [*](sustineat SA. ) [*](necavimus S: negavimus A: notabimus M. ) [*](ac SAacM: et edd. )

v.1.p.424
numeroso fetu exuberat. Quare modus talis generis necessario maxime est adhibendus, ne procerioribus fructuariis oneretur et ut consideret vinitor proximi anni magna necne fuerit vindemia.