Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si resecis facultas non erit, circumspiciendus est furunculus, qui, quamvis angustissime praecisus in modum verrucae, proximo vere materiam exigat, quam vel in bracchium vel in fructum [*]()remittamus. Si neque is reperitur,[*]()saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere. [*]()Iam vero ipsos palmites, quos vindemiae praeparamus, claviculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo.

Sed in iis recidendis alia conditio est, atque alia in iis quae procedunt e trunco. Nam [*](sed ungulae similis SA: sed nec (seu a: sed ne cM) ungulae (cM: ungules a) quidem (deest SAacM) similis Schn.: sed ungulis quidem similis Ald., Gesn.: sed nec (vel ne) ungulae similis vett. edd. ) [*](tendere SAa: contendere c. ) [*](antea SA: ante iam acM: iam (inclusit Schn.) antea (ante Ald.) Ald., Gesn., Schn.: ante vett. edd. ) [*](super lacrimam Aa. ) [*](fructum SAac: fructu M: fructuarium edd. ) [*](reperitur ScM: repperitur Aa: reperiatur edd. ) [*](eligere Aac. )

v.1.p.422
quicquid est, quod e duro prominet, vehementius applicata falce adnodatur et eraditur, quo celerius obducat[*]()cicatricem; rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur. Pressius enim si aduodes applicato ferro, aut tota tollitur aut convulneratur; propter quod palmes, quem mox in germinatione citaverit, imbecillus ac minus fructuosus erit, tum etiam magis obnoxius ventis, scilicet quia [*]()