Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si vero aliter formatas acceperimus,4 et iam 5 multorum annorum neglegentia supervenerit 6 iugum, considerandum erit cuius longitudinis sint duramina quae excedant 7 praedictam mensuram. Nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint, poterit adhuc universa vinea sub iugum mitti, si tamen palus trunco est applicitus;

is enim a vite summovetur et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur; transversa deinde vitis ad statumen perducitur, atque ita iugo subicitur. At si duramenta eius longius excesserunt,[*]()ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepserint, maiore sumptu restituitur;[*]()mergis namque, qui [*]()nobis maxime placent, propagata celerrime provenit.

Hoc tamen si vetus et exesa est superficies trunci; at si robusta et [*](revocari SAaM, vett. edd.: renovari c, et vulgo. ) [*](fructiferae cM, Ald., Gesn. ) [*](pullulascit vulgo: pullescit SAa, vett. edd.: pululescit c: om. M. ) [*](vineas post acceperimus suppl. Gesn., Schn.; deest codd., vett. edd., Ald. ) [*](et iam S, Sobel: et AacM, et vulgo. ) [*](supervenerit codd., vett. edd., Ald.: supervenerit Gesn., Schn. ) [*](excedant SAacM, vett. edd.: excedunt vulgo. Deinde supra dictum acM. ) [*](excesserunt SAc, vett. edd.: excesserint alii. ) [*]( restituitur SA, vett. edd.: restituentur acM, Ald., Gesn.: restituetur Schn. ) [*]( mergis. his namque, quod vulgo ante Schn. )

v.1.p.404
integra, minorem operam desiderat. Quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur angusteque deputatus et inter quartum ac tertium pedem a terra viridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti vulneratur. Frequentibus deinde fossuris terra permiscetur, ut incitari vitis possit, et ab ea maxime parte,quae vulnerata est, pampinum fundere.

Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive longius prosiluerit,[*]()in flagellum summittitur: sive brevius, in pollicem: sive admodum exiguum, in furunculum. Is ex quolibet vel minimo capillamento fieri potest. Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non adnodatus neque adrasus est, vehementem fundit materiam; quae cum convaluit et quasi bracchium fecit, licet tum supervagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere.

Multi sequentes compendium temporis, tales vineas supra quartum pedem detruncant, nihil reformidantes eiusmodi resectionem; quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant. Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat supcrpositam valentem materiam, quae [*]()possit inolescere, solis halitu torretur; mox deinde roribus et imbribus putrescit.

Ac tamen [*]()cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat et e [*](prosiluit SAacM. ) [*](quae vel que codd.: qua vulgo. ) [*](ac tamen codd.: Hac tamen vett. edd.: attamen vulgo. a Cf. Palladius, XII. 3. )

v.1.p.406
radicibus novellos prorumpentes caules transmittat qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in propinquo, propaginibus vestire.

Haec autem ita fieri debebunt, si vineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni generis erunt. Namque aliter incassum dependitur [*]()opera, quoniam degeneres etiam renovatae pristinum servabunt ingenium; at quae [*]()summa parte terrae vix adhaerebunt, deficient [*]()ante quam convalescant.

Altera ergo vinea fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si modo soli bonitas suadebit. Cuius cum vitio consenuit, nullo modo restituendam censemus. Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.

Ceterum si vacat his et horum similibus incommodis, potest ea ratione fieri restibilis vinea, quam priore libro praecepimus. Illa rursus mali generis vineta, quae quamvis robusta sint,[*]()propter sterilitatem fructu carent, ut diximus, emcndantur insitione facta, de qua suo loco disseremus [*]()cum ad eam disputationem pervencrimus. [*](dependitur M, edd.: dependetur ac: dependentẽ SA. ) [*](atque codd., edd. ante Pontedera. ) [*](et (eae Gesn.) ante deficient add. omnes; deest SAacM. ) [*](sunt SA. ) [*](emendantur disseremus om. SA. a Chap. 29, below. )

v.1.p.408