Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt. Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamvis largum fructum[*]()ostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo laetior, quae superest materia, consurgat et reliquum melius educet fructum. Post quadragesimum et alterum mensem percepta [*]()vindemia sic instituenda est putatio ut summissis pluribus flagellis vitis in stellam dividatur.

Sed putatoris officium est pedali fere spatio citra [*]()iugum vitem compescere, ut e capite, quicquid teneri est, per bracchia emissum provocetur, et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram quae terram non possit [*]()contingere. Sed modus pro viribus trunci servandus est, ne plures palmites summittantur quam quibus vitis sufficere queat. Fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres [*](insaturetur SAa. ) [*](patiamur acM: patimur SA, edd. ) [*](possit una SAacM: una possit edd. ) [*](largum fructum (fructus SA) SAacM: largos fructus edd. ) [*](perfecta acM, edd. ante Schn. ) [*](contra SAaM: circa edd. ante Schn. ) [*](possint SA. )

v.1.p.392
materias, raro quattuor desiderat, quae per totidem partes ab alligatore dividi debent.

Nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci,[*]()nisi et palmites adiunguntur.[*]()Quam tamen formam non omnes agricolae probaverunt; nam multi simplici ordine fuere contenti. Verum stabilior est vinea, et oneri sarmentorum et fructui ferendo, quae ex utraque parte iugo divincta pari libramento velut ancoris quibusdam distenditur. [*]()Tum etiam per plura bracchia materias diffundit, et facilius eas explicat undique subnixa,[*]()quam quae in simplici eantherio frequentibus palmitibus stipatur.

Potest tamen, si vel parum late disposita vinea [*]()vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta [*]()esse. Nam ubi magna vis et incursus est pluviarum procellarumque, ubi frequentibus aquis vitis labefactatur, ubi praecipitibus clivis velut pendens plura [*]()praesidia desiderat; ibi quasi quadrato firmanda [*]()est agmine.

Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae [*]()more, terram sitientem obumbrent. Contra pluviis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi; nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet;fossores quoque [*](deduci acM: dici SA. ) [*](adiunguntur SAacM: adiugentur vulgo. ) [*](distenditur SAacM, vett. edd.: distinetur vulgo. ) [*](vindemia quae subnexa SA. ) [*](vineta SAac, vett. edd. ) [*](contentus SAac, vett. edd. ) [*](plura SAa, vett. edd.: plurima cM, et vulgo. ) [*](firmandaSAa: circumfirmanda vulgo: est agmine firmanda cM. ) [*](camare SAc. )

v.1.p.394
liberius et aptius iactant bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus et commodius legitur a vindemiatore. [*]()

Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur: vel, ut quibusdam placet, in semiiugera omnis modus dirimatur. Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet; neque enim falli possumus per paria intervalla 4 iugeribus divisis.

Quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa, fatigationem veluti minuit, exstimulatque [*]()eos qui opera moliuntur, et ad festinandum inritat; nam fere vastitas instantis laboris animos debilitat. Non nihil etiam prodest vires et proventum cuiusque partis vinearum nosse, ut aestimemus quae magis aut minus colenda sit.[*]()Vindemiatoribus [*]()quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem praebent, per quam vel fructus vel statumina portentur.

De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quae tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per [*](vindemitore SA. ) [*](quoquo modo S: quomodo Aa, in abbr. cM: quoquo Schn.: quando alii. ) [*](distinctior SAac. ) [*](inter bella SA. ) [*](exstimulatque Schn.: extimulque SA; et simulat c: et simul a, plerique edd.: et M. ) [*](sit SAacM: sint Gesn., Schn. ) [*]( vindeniitoribus SAa. )

v.1.p.396
annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis perducenda est.

Ceterum quanto est umidius solum et caelum, placidioresque[*]()venti, tanto est altius attollendum iugum. Nam laetitia vitium patitur se celsius evagari,[*]()fructusque summotus a terra minus putrescit: et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad bonitatem vini conferunt.