Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe submersa perducitur ad vacantem palum: tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata suo pedamento ad iugum evocatur.

Sequente deinde anno insecatur superior pars curvaturae usque ad medullam, ne totas vires matris propagatum flagellum in se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde praeciditur proxime palmam quae ex arcu summissa est. Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur. et scrobiculo facto ad imum solum praeciditur,[*]()adobruiturque, ut et radices deorsum agat, nec ex propinquo neglegenter in summa terra resectum [*]()