Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris. Adhuc enim compescenda quasi pueritia seminum est, nec plus quam in unum flagellum est summittenda; tanto quidem [*](vincientur cM. ) [*](proprius SAa. ) [*](nec SAa: ne cM, edd. ) [*](minute cM: minuti SAa: minutim edd. ) [*](convertat a: convertit M: convertant c. ) [*](et SAaM; om. Schn. ) [*](ad inferioris pervenit radiculas SAacM; et deinde transmisit imbres om. SAa: ad inferiores pervenit radiculas, et hibernos transmisit imbres vulgo ante Schn. ) [*](debet esse SAacM: esse debet edd. ) [*]( minus nam om. SAa, vett. edd. )

v.1.p.384
magis, quod tenera aetas eius non sustinet et fetu et materiis onerari.

Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri; nec mox vineam tum subseri, cum fructus capiendus est.